- SPECULATORES
- SPECULATORESapud Firmicum l. 8. c. 26. Plutarcho in Galba, διοπτῆρες καὶ διάγγελοι, exploratores et annuntiatores, Dioni διόπται et ἐρευνηται, in Novo Test. quoque Σπεκουλάτωρες, ex antiquo in Legionibus apud romanos militâtunt et ab exploratoribus fuêre diversi. Hinc Speculatorum Legionis et Exploratorum Legionis, distincta mentio in veter. monumentis. Liv. l. 31. c. 24. sic voat, qui Graecis ἡμεροδρόμοι, ingens die unô cursu emetientes spatium: ad Imperatoria mandata celerrime perferenda, ut Suidas exponit. Qui videntur esse iidem cum rumentariis, quibus sub Diocletiano Curiosi successerunt, uti vidimus supra. Sed et hos distinstinguit Inscr. ista: Scholae Speculatorum legionis primae et secundae adiutricum piarum fidelium Severianarum, refectae per eosem ---- dedicante f. Aeliano legato Augusti Propraetore, curante Aurelio Pertinace frumentario. Et Frumentarios honestiore gradu militâsse, quam Speculatores. discimus ex Dione de Advento, qui ex horum ordine in illorum promotus est. Speculatores enim carnificis opus peragebant, in reis decollandis, unde eos Δημίους, i.e. Carnifices, vocat idem. Hinc. D. de bonis damn. Ita nequ Speculatores ultro sibi vendicent, neque Optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quô momentô quis punitus est: per Speculatores carnifices; per Optiones, carceris praepositi seu commentarienses, intelligendi sunt. Iidem ergo δήμιοι, a ministerio et κατάσκοποι seu πρόσκοποι, a nomine, dicti sunt. Quapropter falluntur, qui Spiculatores legunt et a spiculis volunt dictos. Frumentarii vero reis perquirendis quidem et prosequendis deducendisque operam navabant, non etiam supplicio afficiendis: alias Pterophori quoque dicti, vide supra. interim, ob affinitatem et similitudinem ministerii, frequenter coniunguntur. Sic apud Dionem de Speculatoribus Frumentarii, εν τȏυ σκοπῶν ἀγγελιαφοροι,fiunt, et in veter. Inscr. Speculatorum Schola reficitur, curante Frumentariô, ut vidimus: Plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Spartianum in Hadriano. Quemadmodum et Speculator nonnumquam cum Exploratore confunditur, ut apud Liv. l. 22. c. 33. ubi de Speculatore Catthaginensi, qui Romae deprehensus, praecisisque manibus, dimissus est: et l. 31. c. 24. ubi de Athenis unius Speculatoris industriâ servatis. Verum de his vide supra, in voce Explorator, ut et hîc infra aliquid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.